monumenta.ch > Ambrosius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 8, 47
Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: iustitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc iudicium, quod iudicavit rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret iustitiam . Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et iudicare cum iustitia (Ibid., 9).